{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 12.215-218","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.215-218","ref":"12.215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.215.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Redeamus ergo ad suave principium, quando qui vos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere: nam qui perculit hostem provinciae, et famem iussit exire. o certamen toto orbe praedicandum! contra indigentiam saevam gloriosi principis pugnat humanitas, cuius vere castra sunt horrea referta, quae si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica, sed quia magis aperuit, saevientem adversariam mox fugavit. Nescio quae principis nostri bella mundus potius ammiretur: ego tamen dicam quod sentio. in usum est viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanam virtutem esse constat vicisse penuriam. verum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia praestitisset. Ioseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse pretium, ut suae subventionis avidus se potius venderet alimonia mercaturus. quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus quam potuit flere captivus! credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satisfaceret et periclitanti populo subveniret. pace tanti patris dixerim: quanto praestantius est libertate salva frumenta vendere et propter indigentiam tributa laxare! Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit et pretium quod vos oblectet imposuit. vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum possessor invenire non possit ad denos. ordinem rerum saeculi mutavit humanitas: nos iubemur vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. o novum praedicationis eventum! affectu damni et negotiatio provenit et votum est vendenti magis perdere, ut quaestum comparans debeat invenire. talia profecto regem decet tractare commercia: talem convenit nundinationem exercere pietatem, ut tunc minus adquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 12.210-214","label":"12.210 to 12.214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.210"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 12.219-220","label":"12.219 to 12.220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.219"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}