{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 12.219-220","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.219-220","ref":"12.219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.219.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Libet referre, qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit quantum sufficere credidit et nunc iterum postulata geminavit. verecundum vobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reservaret humanitas: non audita despexit , quando ipse visa testatus est. felix illa calamitas, quae prius miserantem reperit testem, ut post districtum iudicem non haberet. gaude igitur, assuete iam bono Ligur: in usu tuo secunda venerunt: nam collatos tibi Aegyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis et libertatis praemia non amittis: immo illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. Adhuc te praedictum ornat exemplum: adhuc est in qua parte superetur. legitur enim Ioseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. quid mirum, si natura compellente proximis suis humanior visus est extitisse? hic autem cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis visus est praestitisse germanis. breviter dicantur effusa: hinc bona sua discat universitas , quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis. sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem iussionis ad vos perveniat munificentia principalis.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 12.215-218","label":"12.215 to 12.218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.215"},"next":null,"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}