{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 12.66-69","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.66-69","ref":"12.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.66.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Vobis autem commode repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris. probastis enim, quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. non publicis, non privatis a me quisquam damnis afflictus est. discussorum terrores fecimus ignorari. nec extraordinaria quaesivimus, qui cuncta geri legibus optabamus. sed nec vos sitis in ea parte dissimiles. praesules imitatores esse dignitatis nostrae iura voluernnt, quibus paene eandem quam nobis iurisdictionem per provincias contulerunt . Nullum repudiat sequenda iustitia: omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa discesserit. cur accipiendi vota sectemur? nullam gloriam recipit qui dives vocatur: contra omni laude decoratur qui iustus edicitur. desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit. fasces accipimus, ut graves esse debeamus: tribunalia conscendimus, ut morum gradibus evehamur. Nil vile, nil cupidum iudices decet. claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. alioquin expedit non videri quam cunctorum irrisione signari. omnes ergo, qui gremiorum celsa petimus, vitiorum humilia deseramus. sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata. aequat crimen omnes quos inquinat et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui iudicat. haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est. fateor aviditatem desiderii mei: cupio me vobiscum velle praedicari. Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse sollemnia. quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum cum dei iuvamine possessorem praecipimus ammonere, ut tributa indictionis tertiae decimae devota mente persolvat, quatenus trinae illationis moderamine custodito debitam rei publicae inferat functionem. tempora exactionum statuta serventur, ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis iniuria se ingemiscat exactum nec iterum sub turpi venalitate indutiarum largitas damnosa praebeatur. dilatio enim tributi maioris fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus evitatur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 12.61-65","label":"12.61 to 12.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.61"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 12.70-74","label":"12.70 to 12.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.70"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}