{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 12.70-74","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.70-74","ref":"12.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.70.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Expensarum quoque fidelem notitiam quaternis mensibus comprehensam consuetudine custodita ad scrinia nostra dirigere maturabis, ut totius erroris detersa caligine publici ratiocinii possit claritas apparere. nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur. et ut facilius possis deo auxiliante quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo consuetudinarie praecipimus imminere , quatinus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. cave ergo, ne te imparem praestes nostris ammonitis, quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus. III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR P̅P̅O̅. a. 533/537 Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum pote sit bonis moribus convenire. sed tanta est in re publica de morum varietate diversitas, ut nemo valeat leges defendere, nisi terror videatur aliqua temperare. aegris non una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia tenuatur: hic lavacra mollia, ille ferrum quaerit ad vulnera: et varium poscit remedium diversa qualitas passionum. sic qui populis praeesse cognoscitur, non uno consilio praeditus invenitur . feroces districtione premendi sunt, mansueti civiliter ammonendi: dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. et ideo ubique probatur necessaria esse prudentia , quoniam rebus omnibus adhibere videtur accommoda. Quapropter devotionem tuam solaciis illius viri clarissimi cancellarii nostri sollemni more deputamus, ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. ad forum trahe qui iusta non recipit: sub continentia irascere, sub maturitate distringe. timeri te amplius volumus quam probari, quia maxime illud vigori tuo reputabitur, si nullius praesumptione peccetur. Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis exactio. sit tuum commodum contemptus alienus. coactus faciat, quod sponte complere neglexerit. causis tantum te delegatis impende. si praecepta sequeris, de via non requiris. caret culpa, qui imperata perfecerit. in executore illud est pessimum, si iudicis relinquat arbitrium. non inde iacteris, quod tibi non potest obviari, nec assumere superbiam velis, quia te multorum humilitas pertimescit. viri fortes semper in pace modesti sunt et iustitiam nimis diligunt, qui frequenter proelia tractaverunt.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 12.66-69","label":"12.66 to 12.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.66"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 12.75-80","label":"12.75 to 12.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.75"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}