{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 2.1.30-33","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.1.30-33","ref":"2.1.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.30.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":687,"text":"XV. VENANTIO V. I. THEODERICUS REX. [1] Providentiae nostrae ratio est in tenera aetate merita futura tractare et ex parentum virtutibus prolis iudicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem ab exordio trahunt, dum origo nescit deficere, quae consuevit radicitus pullulare. fertur etiam cursu perenni fontium vena vitalis et hanc condicionem sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini, nisi per accidentia fuerit fortasse vitiatus, nesciat rivulis abnegari. [2] Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitivae domesticorum vacantis honore provehimus, ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. quis enim in te quamvis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat officiosos labores? qui prudentiae ratione flammatus sic fuit ad repentina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. [3] Praefecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod vel solum fuisset expedire laudabile, iuncta exercitus nostri cura disposuit, ut nec provinciis ordinatio deesset nec exercitui se provida sollicitudo subtraheret. superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia: traxit mores barbaros ad quietem: in votum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum querimoniis invenirent. verum ut de plurimis pauca sufficiant, probavit de se tanta, ut eligeretur eius inexplorata posteritas. [4] Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus est, nec tuorum indiges suffragia meritorum. litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis provectibus tendas. tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis. XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [1] Studii nostri est, patres conscripti, remunerationem recto conferre proposito et bonae indolis viros ad instituta meliora fructu impensae benignitatis accendere. nutriunt enim praemiorum exempla virtutes nec quisquam est, qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando inremuneratum non relinquitur quod conscientia teste laudatur. [2] Hinc est quod illustrem Venantium, tam suis quam paternis meritis elucentem, comitivae domesticorum vacantis dignitate subveximus, ut natalium splendor insitus ornatior collatis redderetur honoribus. retinetis enim, patres conscripti, patricium Liberium et in adversitate nostra fuisse laudabilem, qui sic Odovacris integerrimis parebat obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione dignissimus, contra quos multa fecisse videbatur inimicus. non enim ad nos vilissima transfugae condicione migravit nec proprii domini finxit odium, ut alterius sibi procuraret affectum: expectavit integer divina iudicia nec passus est sibi regem quaerere, nisi rectorem primitus perdidisset. [3] Unde sic factum est, ut ei libenter daremus praemium, quia nostrum fideliter iuvit inimicum. qui casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus, quantum tunc cognosci poterat indevotus. flexo iam paene domino nullis est terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam principis sui: nec novitas illum turbare potuit, quam etiam ferocitas gentilis expavit. prudenter secutus est communes casus, ut, cum divina iudicia fixe sustinet, humanam gratiam commendatior inveniret. [4] Probavimus hominis fidem: tristis ad nostra iura transivit, qui superatus animum convertit, non autem, ut vinceretur, effecit. cui mox ut praefecturae praetorianae concessimus dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit, ut miraretur aliquis sic simpliciter devotum, quem tam callide noverat fuisse contrarium. is igitur infatigabili cura, quod difficillinum virtutis genus est, sub generalitatis gratia publica videtur procurasse compendia, censum non addendo, sed conservando protendens, dum illa, quae consueverant male dispergi, bene industria providente collegit. sensimus auctas illationes, vos addita tributa nescitis. ita utrumque sub ammiratione perfectum est, ut et fiscus crcsceret et privata utilitas damna nulla perferret. [5] Iuvat nos referre quemadmodum in tertiarum deputatione Gothorum Romanorumque et possessiones iunxit et animos. nam cum se homines soleant de vicinitate collidere, istis praediorum communio causam videtur praestitisse concordiae: sic enim contigit, ut utraque natio, dum communiter vivit, ad unum velle convenerit. en factum novum et omnino laudabile: gratia dominorum de cespitis divisione coniuncta est; amicitiae populis per damna creverunt et parte agri defensor adquisitus est, ut substantiae securitas integra servaretur. una lex illos et aequabilis disciplina complectitur. necesse est enim, ut inter eos suavis crescat affectus, qui servant iugiter terminos constitutos. debet ergo Romana res publica et memorato Liberio tranquillitatem suam, qui nationibus tam praeclaris tradidit studia caritatis. [6] Perpendite, patres conscripti, si hanc subolem inremuneratam relinquere debuimus, cuius auctorem tot eximia fecisse retinemus. faveant superna dispositis, ut, sicut nos virtutes collatis beneficiis invitamus, ita crevisse meritis honoratas conscientias approbemus.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 2.1.24-29","label":"2.1.24 to 2.1.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.24"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 2.1.34-39","label":"2.1.34 to 2.1.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.34"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}