{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 2.107-112","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.107-112","ref":"2.107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.107.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse quem diligit. huic igitur, patres conscripti, avitis bonis cum suis meritis relucenti vestrae gratiae praestate fulgorem. non impar ad curialium insignia venit, qui de speciosa stirpe descendit. Legit enim frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo praecipua contemneret aut probata virtus inhonora cessaret. impleatur ergo nobilis curia provincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque videtur esse praecipuum. ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diversitate componit, nec desiderium caperet, si novitatis gratiam non haberet. favete ergo, patres conscripti , augmento vestro, nostro iudicio. nam si candidatus ornabitur, iam vobis proficit quod meretur. IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. a. 507|511 Delectamur vetustatis invento et sequi regulas constitutas libenter amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter constituta servantur. et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici vel monopolii titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias salva aequitate praesenti auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro vindicandis titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputavit auctoritas, ita tamen ut privatis minime negotiis misceatur defensio tua. nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse. V. FAUSTO P̅P̅Ō THEODERICUS REX. a. 507|511 Cum nostra humanitas locum munificentiae videatur exquirere et interdum personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adiuvatur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 2.101-106","label":"2.101 to 2.106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.101"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 2.113-120","label":"2.113 to 2.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.113"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}