{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 2.183-189","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.183-189","ref":"2.183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.183.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Igitur provinciarum iudicum relatione ad magnificum virum praefectum praetorii directa comperimus sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem tenues deprimi, quos decuerat sublevari (fiet enim, ut exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conversa grassetur et ille potius solvat aliena, qui est devotus ad propria), praeterea multo acerbiora iungentes, quod pro sua quisque voluntate aliquid exigentibus dignetur abicere, quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus publicos fuerant nostra provisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis. Atque ideo, patres conscripti, qui parem nobiscum rei publicae debetis adnisum, sic aequabiliter ordinate, ut quicquid unaquaeque domus senatoria profitetur, destinatis procuratoribus per provincias trina illatione persolvat. Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae vicarianae sedis, si id diligitis, universa complete, ne necesse sit curiali per multiplicem et inefficacem conventionis laborem in exiguis vestris illationibus sua potius damna suscipere eveniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam vix poterat sustinere devotus, alienis oneribus prematur infirmus. Quod nos salva civilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noveritis provincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se alienae functionis pondere novit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum, qui fessis novimus donare praesidium. XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. a 507/511 Quamvis sit querula vox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate laxatur. detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 2.175-182","label":"2.175 to 2.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.175"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 2.190-195","label":"2.190 to 2.195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.190"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}