{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.1.24-27","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.1.24-27","ref":"3.1.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.24.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. [1] Amamus, patres conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. publici enim decoris mater est mens regentis et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem publicam. hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quicquid de vobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. nam cum omnia celsa mereamini, nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse defuerit. [2] Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae dignitate promovemus, ut et ille augeatur fascibus et vobis tanti iudicis minime subtrahatur ornatus. scitis enim saepe ex hac familia viros enituisse praecipuos. recordamini provecti avum praefecti dogmatis honore ditatum, cuius innoxiam facundiam fora mirata sunt. studuit vero, cum abundaret eloquio, sciens dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. his meritis ad honorum celsa perductus, largitiones sacras protexit fida custodia, implens etiam doctrina quam susceperat magisterii dignitatem, ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse praecipuus. [3] Accedit etiam provecti nobilissimus pater, qui comitivae privatarum infulas nullius calumniae acerbitate profanavit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta et, quod rarum virtutis exemplum est, his egit temporibus continentem, quibus crimen avaritia non habebat. principis enim propositum facit aut neglegere iudices aut amare virtutes. tot igitur originis documenta praemittens credamus bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. favete ergo, patres conscripti, vestris dignitatibus consecrato, ut ad maiora virtutum desideria concitetis quos nos munerum provocamus exemplis. XIII. SUNHIVADO V. S. THEODERICUS REX. [1] Laborum tuorum longa servitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus praeferaris et praestes provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam. is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus credidimus subvenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia proficisci. [2] Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. intra provinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec permittimus discreto iure vivere quos uno voto volumus vindicare. censebis ergo in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram cogitat aequitatem.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.1.19-23","label":"3.1.19 to 3.1.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.19"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.1.28-33","label":"3.1.28 to 3.1.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.28"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}