{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.1.38-41","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.1.38-41","ref":"3.1.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.38.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX. [1] Decet ut palatio nostro servientibus iustis commodis consulamus, quia fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamvis obsequia nobis gratuita iure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva consolatio, quando animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt. [2] Hinc quibusdam veniunt dolores ad pretium, et miserabili sorte votorum crescit mercantibus de humana morte compendium. ita tamen, ut non sit iniqua sub hac occasione taxatio, ne cogantur miseri inter acerba luctuum gravia plorare dispendia facultatum et nefanda devotione constricti aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere aut dilecta corpora vilissimis foveis potius dolentes abicere. sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus facit. nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi. XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. [1] Inter gloriosas rei publicae curas, quas perpeti cogitatione deo auxiliante revolvimus, cordi nostri est levamen humilium, ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quicquam apud nos audaciae, cuius est propositi superba calcare. [2] Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diversorum pressit invidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis, ut plus valeret nostrae pietatis auxilium quam iniqua calliditas improborum. atque ideo praesenti vobis auctoritate decernimus, ut, si praefectus vir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat vel titulis ingravavit vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio eiusdem meriti vobis imminentibus a pervasore reddatur, ut crudelibus damnis afflicto pietatis nostrae remedio consulamus. [3] Si quis autem in hac praesumptione medius invenitur, ut ad ea quae iussa sunt idoneus nequeat reperiri, ad nos deducite vinculis illigatum, ut poena possit satisfieri cuius facultas non sufficit ultioni. tali igitur confusione iam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum votum persecutus esse videatur. [4] Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere temptaverit, quinquaginta librarum auri multa protinus feriatur sitque maior cruciatibus poena respicere illaesum, quem videre desideravit afflictum. en factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates: praetorii praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. hinc omnes intellegant, quo amore delectemur aequitatis, ut et potentiam iudicum nostrorum velimus imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.1.34-37","label":"3.1.34 to 3.1.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.34"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.1.42-47","label":"3.1.42 to 3.1.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.42"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}