{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.1.98-103","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.1.98-103","ref":"3.1.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.98.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":960,"text":"XLVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. [1] Optabilis nobis est et grata devotio, quae bonam praecesserit iussionem, et merito acceptum redditur, si quid, quod possumus imperare, poscatur. felicitas enim regnantis est famulantes amare quod expedit, quando labor nobis cogitationis aufertur, dum subiecti sibi profutura disponunt. [2] Atque ideo suggestionis vestrae tenore comperto, quam caritate civica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam huius rei vobis censemus esse licentiam: nec quicquam de hac re vereamini, unde gratiae nostrae expectare praemia mox debetis. vestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo: et quicquid vos ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit. [3] Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa nec aliquid ornatui publico iam prodesse nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus dumtaxat publicos damus, ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si iaceat. quocirca perficite confidenter, quicquid cautio ad munimen, quicquid ornatus expetit ad decorem, tantum nobis scituri gratum fore quod facitis, quantum exinde gratia vestrae se civitatis extulerit. L. PROVINCIAL1BUS NORICIS THEODERICUS REX. [1] Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuvat et accipientem pro temporis necessitate laetificat. nam quis putare possit onus, ubi magis meretur in commutatione compendium? [2] Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuvetur et vestri agri armentis grandioribus instruantur. [3] Ita fit ut illi adquirant viribus robustos, vos forma conspicuos et, quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata compendia percepisse. LI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Quantum histrionibus rara constantia honestumque votum, tanto pretiosior est, cum in eis probabilis monstratur affectus. carum est enim homini repperisse, ubi aliquid se laudabile non putaverat invenire. dudum siquidem Thomati aurigae ex Orientis partibus advenienti annonas rationabiles consideratio nostra largita est, donec eius artem probaremus et animum. sed quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere eiusque voluntas patria derelicta nostri sedes fovere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum, ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognovimus. [2] Is enim frequenter victor per diversorum ora volitavit, plus vectus favore quam curribus. suscepit partem populi protinus inclinatam et quos ipse fecerat tristes, laboravit iterum reddere laetiores, modo agitatores arte superans, modo equorum velocitate transcendens. frequentia palmarum eum faciebat dici maleficum, inter quos magnum praeconium videtur esse ad talia crimina pervenire. necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria equorum meritis non potest applicari. [3] Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones, evacuator honestatis, fons irriguus iurgiorum, quod vetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit ease ludibrium. primus enim hoc apud Elidem Asiae civitatem Oenomaus fertur edidisse: quod post Romulus in raptu Sabinarum necdum fundatis aedificiis ruraliter ostentavit Italiae. [4] Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens mirandam etiam Romanis fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus, ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur. bis sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putabant, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari. [5] Colores autem in vicem temporum quadrifaria divisione funduntur: prasinus virenti verno, venetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur. [6] Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. equi desultorii, per quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias velocitates imitantur. sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem suam ludicra similitudine profanarent. [7] Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa perducitur, ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare. septem metis certamen omne peragitur in similitudinem hebdomadis reciprocae. ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres pervagantur. [8] Eoae Orientis et Occidentis terminos designant. euripus marie vitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt. obeliscorum quoque prolixitates ad caeli altitudinem sublevantur, sed potior Soli, inferior Lunae dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur. spina infelicium captivorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt. [9] Mappa vero, quae signum videtur dare circensibus, tali casu fluxit in morem. cum Nero prandium protenderet et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati. hinc tractum est, ut ostensa mappa certa videatur esse promissio circensium futurorum. [10] Circus a circuitu dicitur, circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis virentibus agerentur. nec vacat quod XXIIII missibus condicio huius certaminis expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum ereptionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus gravidus ovi exemplo geniturum se aliqua profiteretur. et ideo datur intellegi volitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt. [11] Cetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere. hoc tamen dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra cetera spectacula fervor animorum inconsulta gravitate rapiatur. transit prasinus, pars populi maeret: praecedit venetus et ocius turba civitatis affligitur. nihil proficientes ferventer insultant: nihil patientes graviter vulnerantur et ad inanes contentiones sic disceditur, tamquam de statu periclitantis patriae laboretur. [12] Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excedi. haec nos fovemus necessitate imminentium populorum, quibus votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abicere. [13] Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inventum. nam quicquid aestimat voluptuosum, hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum. quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.1.96-97","label":"3.1.96 to 3.1.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.96"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.1.104-105","label":"3.1.104 to 3.1.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.104"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}