{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.195-202","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.195-202","ref":"3.195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.195.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Amate unde et securitas venit et conscientia proficit. gentilitas enim vivit ad libitum: ubi magis mortem reperit propriam, qui potest habere quod placeat. vos iam securi ostentate divitias: parentum bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit. Ideo enim vobis vicarium praefecturae direximus, ut cum tanta dignitate et civilem videamur regulam destinasse. fruemini quod tantum audiebatis. intellegite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri et illos merito crescere qui possunt aliis iusta praestare. XVIII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. a 508/511 Merentur bona, qui nostram visi sunt elegisse clementiam, ut eos veraciter iudicasse per augmenta propria possimus ostendere. quod si talibus viris publica decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse iustitiae? Spectabilis itaque Magnus, hostium conversatione damnata quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriavit imperium: cuius absentia contigisse dicitur ut eius potuisset perire substantia. atque ideo praesenti iussione sancimus, quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis aut rusticis, vel quicquid sibi competens quolibet modo nunc amissum potuerit comprobare, sine aliqua recuperet tarditate, retinens ex nostra auctoritate dominii ius omne quod habuit: nec quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus volumus sustinere, cui propositi nostri est etiam nova praestare. XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX. a 507/511 Decet ut palatio nostro servientibus iustis commodis consulamus, quia fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamvis obsequia nobis gratuita iure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus , ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva consolatio, quando animae tantum de mundi conversatione discedunt , corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.187-194","label":"3.187 to 3.194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.187"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.203-208","label":"3.203 to 3.208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.203"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}