{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.231-237","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.231-237","ref":"3.231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.231.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Sed nos, qui donatas dignitates iustitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas praesumptiones nostra te tuitione vallamus, ut regiae maiestatis obiectu ferventium furor animorum in suis cautibus elidatur et de se magis poenam sumat protervia, dum cohibetur innoxia. tamdiu enim iudex dicitur, quamdiu et iustus putatur, quia nomen, quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur. Restat nunc, ut assumptum impleas consularitatis officium et te utilitatibus publicis, quas tuos egisse constiterit decessores, sedulus ac devotus impendas quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorio remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris, quid te male agentem passurum esse cognoscis? XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. a 507/511 Gratus nobis est eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti. proinde magnitudinem tuam glorioso nobis servitio probatam ad comitatum iussis praesentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis et tu nostris conspectibus augearis. Convenit enim te etiam requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. ornasti de conscientiae integritate palatia: dedisti populis altam quietem. hinc omnibus factus notior, quia qui voluit te positum in potestate nescivit: praesentati autem tribunalibus iudicem sine damni aliquo terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio vendebaris. quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam rettulisse? nam qui alterum reprimere conati sumus, te etiam palatio teste laudavimus. tende gradus, accelera festinus adventum. alacrem venire convenit, qui se a principe sustineri posse cognoscit. XXVIIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. a 510/511 Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta depereunt. optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.223-230","label":"3.223 to 3.230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.223"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.238-243","label":"3.238 to 3.243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.238"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}