{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.244-249","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.244-249","ref":"3.244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.244.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Quapropter ordinationes nostras ad vestram facimus notitiam pervenire, quibus amplius credimus civitatis vestrae dispendia displicere . dicitur ergo commodi cura privati aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas exercendas vel hortos rigandos fuisse derivatam: turpe et miserabile hoc in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi. Et quia non possumus admissi qualitatem ultra iura corrigere, ne, dum fabricis prodesse volumus, legum culmina destruamus, si huius nefandissimae rei dominus tricennii praescriptione munitur, accepto pretio competenti suum vendat errorem, ut, quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius, ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea severissime vindicemus. Si vero tale aliquid moderna praesumptione temptatum est, sine dubitatione tollatur. unius enim desiderio pravo generalis debet utilitas anteferri , cui vel in causis iustis raro poterit obviari. mancipia vero formarum servitia principum provisione deputata in privatorum cognovimus transisse dominium. aes praeterea, non minimum pondus, et quod est facillimum direptioni, mollissimum plumbum , de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt . aes enim Ionos Thessaliae rex, plumbum Mida regnator Phrygiae reppererunt . et quam miserum est, ut unde famam providentiae alii susceperunt, nos opinionem neglegentiae incurrisse videamur? templa etiam et loca publica, quae petentibus multis ad reparationem contulimus, Subversioni fuisse potius mancipata. Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa videatur ex taciturnitate licentia, Iohannem virum spectabilem electum nostra iustitia ad haec, quae supra memoravimus, direximus inquirenda, ut cuncta suo ordine discussa nobis relationis obsequio lucidentur, quatenus, quid de singulis rebus aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae iustitiae censeamus. adhibete nunc studia, praestate solacia, ut inquisitionem, quam debueratis petere, grata videamini mente complere. XXXII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. a 510 Constat apud nos fidelium non perire servitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.238-243","label":"3.238 to 3.243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.238"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.250-255","label":"3.250 to 3.255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.250"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}