{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 3.273-282","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.273-282","ref":"3.273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.273.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege, proinde si nullo mendacio asserta vitiantur, sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio velut debita quae donantur exposcit. nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri. XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. a. 510 ante Sept. 1 Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conseientiam nostram laesionis genus est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. Vobis itaque hostili feritate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem, quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. ita tamen ut de illis, quae constat intacta, exercituales iuventur expensae: quia in totum devotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit. invalidus est siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta. XLI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. a. 508 Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione subiectos certum est non gravare: pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit. Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. Quapropter iubemus ut studium devehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi. XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. a 508 Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt vota quam praestita. nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 3.265-272","label":"3.265 to 3.272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.265"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 3.283-292","label":"3.283 to 3.292","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.283"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}