{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.1.50-55","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.50-55","ref":"4.1.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.50.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":472,"text":"XXV. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX. [1] Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia pervenire. merita enim suggerunt bonae appetentiae nisus et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. quis enim palaestricae artis ignarus in stadium luctaturus introeat? aut quis certamini misceatur, quod virtutis conscientia non suadet? in ipsis conatibus aegra languescunt, quae meritorum praesumptionibus non iuvantur. [2] Praeconiorum ergo professio est collegium desiderasse summorum bonumque de se iudicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. his igitur desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spe erigimus vota marcentia, ut, dum provectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. [3] Proinde illustris magnificentia tua Petrum parentum luce conspicuum suaque iam gravitate senatorem in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri, ut et tanto coetui proficiat numerus et candidato de sacro ordine crescat ornatus. XXVI. UNIVERSIS MASSILIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. [1] Libenti animo antiqua circa vos beneficia custodimus, cum nova utilitatibus vestris praestare cupiamus. servare quippe terminos ignorat humanitas et novellis decet blandiri beneficiis post longa tempora restitutis. [2] Proinde immunitatem vobis, quam regionem vestram constat principum privilegio consecutam, hac auctoritate largimur nec vobis aliquid novae praesumptionis patiemur imponi, quos ab omni volumus gravamine vindicari. censum praeterea praesentis anni relaxat vobis munificentia principalis, ut et illa possitis accipere quae vos non contigit postulasse. ipsa est enim perfecta pietas, quae antequam flectatur precibus, novit considerare fatigatos. XXVII. TUTIZAR SAIONI THEODERICUS REX. [1] Detestabilis est quidem omnis iniuria et quicquid contra leges admittitur iusta execratione damnatur: sed malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, unde credebantur auxilia provenire. exaggerat enim culpam in contrarium versa crudelitas et maius reatui pondus est inopinata deceptio. [2] Vir spectabilis itaque Petrus ammiranda nobis sorte conquestus est saionis Amarae tuitionem, quam ei contra violentos indulsimus, in se potius fuisse grassatam, ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret obiectio: subiecta est vulneri manus, quae ut in totum truncata non caderet, ianuarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato impetu corusca ferri acies corporis extrema perstrinxit. [3] O execrabilem casum! impugnavit hominem auxilium suum et solacii prosperitate subtracta crevit ex defensione necessitas. his multo acerbiora subiungens, ut quasi laesio veniret ad pretium, ita scelus proprium enormi exactione taxatum est. atque ideo iuste in illos pietatis nostrae ira consurgit, qui benigna iussa in truculenta ministeria mutaverunt. nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia vulnerabunt? [4] Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te constrictus in duplo ei cogatur exsolvere: quia sub poena restitui dignum est, quod improba temeritate constat extortum. [5] De plaga vero, quam educto gladio temerarius praesumptor inflixit, ad iudicium comitis Dudae saepe dictus saio te compellente veniat audiendus, ut secundum edictorum seriem quae male commissa claruerint, sine aliqua dilatione componat. tuitionem vero postulanti contra inciviles impetus ex nostra iussione salva civilitate praestabis, non exemplo accusati, sed consideratione decenter electi.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.1.46-49","label":"4.1.46 to 4.1.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.46"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.1.56-61","label":"4.1.56 to 4.1.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.56"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}