{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.1.56-61","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.56-61","ref":"4.1.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.56.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"XXVIII. DUDAE V. S. COMITI THEODERICUS REX. [1] Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimae conversationis imponere. Petrus itaque vir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit vulnerasse defensoremque fecisse, quod vix inimicus potuisset audere. hoc te et legitima volumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit. XXVIIII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX. [1] Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiae cura Romanae, ultro debueratis expetere, in quibus arguimini. quid enim praesenti tempore potuistis culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit? [2] Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cuius vos optare debuisse constat augmenta. quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium vota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium? [3] Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam, ad ammonitionem potius iussa convertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut iussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur, quia non habet veniae locum, qui delinquit ammonitus. XXX. ALBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. [1] Decet quidem cunctos patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime, quos res publica sibi summis honoribus obligavit, quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui visus est maiora suscipere. [2] Porrecta itaque supplicatione testatus es Curvae porticus, quae iuxta domum Palmatam posita forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari, ut et privatarum aedium habitatio protendatur et antiquis moenibus novitatis crescat aspectus. ita fit, ut, quod per incuriam poterat labi, manentum videatur diligentia sustineri, quia facilis est aedificiorum ruina incolarum subtracta custodia et cito vetustatis decoctione resolvitur, quod hominum praesentia non tuetur. [3] Unde nos, qui urbem fabricarum surgentium cupimus nitore componi, facultatem concedimus postulatam, ita tamen, si res petita aut utilitati publicae non officit aut decori. quapropter rebus speratis securus innitere, ut dignus Romanis fabricis habitator appareas perfectumque opus suum laudet auctorem. nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudentis ingenium at largitatis effectus.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.1.50-55","label":"4.1.50 to 4.1.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.50"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.1.62-65","label":"4.1.62 to 4.1.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.62"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}