{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.1.78-81","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.78-81","ref":"4.1.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.78.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"XXXVIIII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX. [1] Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue vitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiae ponderibus non prematur. avaritiam siquidem radicem esse omnium malorum et lectio divina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa rapiat, semper egeat, quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis vestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus. [2] Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet eligere, quod nos possit ornare. Hamali sanguinis virum non decet vulgare desiderium, quia genus suum conspicit esse purpuratum. corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti. [3] Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones iuris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuit recipi, si iure videbatur exposci. [4] Sed quia de vobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui. [5] Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit, ut intentionibus partium sub aequitate discussis feratur sententia, quam iuris dictat auctoritas. generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere, quia tantum potentibus laesionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur. XL. ACTORIBUS PROBINI V. I. THEODERICUS REX. [1] Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salva interim moveat ad dolorem, quia crudelitas sublevat humiles, premit invidia potiores. [2] Datis itaque precibus allegatis Basilium virum spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam patronus vester a coniuge eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus, postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem: addentes more nostrae iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni vestri de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut quae ratione convenire poterant, velut a iustitiae fontibus emanarent. [3] Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, per officium nostrae sedis Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus possit opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum venire seu in competenti foro iurgare maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt. in locum siquidem beneficii nostram praesentiam damus: et ideo non debet invitis imponi, quod meretur optari.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.1.74-77","label":"4.1.74 to 4.1.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.74"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.1.82-85","label":"4.1.82 to 4.1.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.82"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}