{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.122-129","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.122-129","ref":"4.122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.122.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX. a. 507/511 Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole frequenter fallimur: ignavi autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi obligantur extranei, et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori quam aliquid asperum patribus videatur infligi. Et ideo more gentium et condicione virili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris. damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia. summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris. Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te devotionem petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium. adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim Erulis Gothorum deo iuvante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim virtutum pignora praestiterunt. Salutantes proinde gratia competenti reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui vobis et litteras nostras evidenter exponant et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda subiungant. III. SENARIO V̅· I̅· COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. a. 509/510 Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personas eligere, quia de claritate servientium crescit fama dominorum. tales enim provehere principem decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se recta iudicia cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. facile est quemque sibi degere: multis autem electum vivere decet. Cape igitur per indictionem tertiam illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et disposita laudabili assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et illis ostendere, qui rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo audaciam veritati et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.96-121","label":"4.96 to 4.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.96"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.130-135","label":"4.130 to 4.135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.130"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}