{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.130-135","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.130-135","ref":"4.130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.130.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et laboris continui inculpabile referamus obsequium? usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio : favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium, quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura cogitantum. fuit quoque in te pars altera vitae laudabilis , quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provectus tuus ita potuit omnes laetos efficere, ut universi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis invenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat inveniri. IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. a. 509 ante Sept. 1 Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed laudabilius bene meritis digna praestare. quicquid enim talibus tribuimus, pro generali potius utilitate largimur. cunctis siquidem proficit recti tenax provectus nec locus relinquitur iniuriae, cum ad bonos pervenit regula disciplinae. Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem virum Senarium comitivae patrimonii dignitate subveximus, qui venalitatis obscura animi claritate refugiat, qui calumnia non laetetur, nec patrimonii auctoritate suffultus de nostro sibi faciat terrore compendium, sed ius aequabile possit tenere cum ceteris, unde nobis placere respicit servientes. haec de illo futura promittere praeteritorum facit temporum fides. In ipso quippe adulescentiae flore palatia nostra meritis maturus intravit et, quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus novitatis errore ad imperantis conversus arbitrium effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad colloquia dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem legationis electus, cuius multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium. non enim unius loci vir debet dici, a quo multa videntur impleri.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.122-129","label":"4.122 to 4.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.122"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.136-143","label":"4.136 to 4.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.136"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}