{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.144-151","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.144-151","ref":"4.144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.144.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe faciat commorari: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus. ita enim et illis studiorum provectus adquiritur et nostrae iussionis reverentia custoditur. Non ergo sibi putet impositum, quod debuit esse votivum. nulli sit ingrata Roma, quae dici non potest aliena, illa eloquentiae fecunda mater, illa virtutum omnium latissimum templum. sentiatur plane, quod clarum est: non sine gratia esse creditur, cui habitatio tanta praestatur. VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. a. 509/510 Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum est enim, ut hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum , qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse. Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritiei quam sub hae sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania elementa cessisse. VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX. a. 507/511 Grave videri non debet, quod nostra ordinatione censetur, quia novimus aestimare, quod vos oportet implere. a nobis quippe potestis rationabiliter eustodiri, quibus profecistis non gravati. proinde devotioni vestrae praesenti auctoritate decernimus, ut aecepto pretio competenti de locis vestris ad Alfuanum trabes sine aliqua dilatione devehatis, quatenus et nostra ordinatio sortiri possit effectum et perceptis mercedibus nec vos videamini sustinere dispendium.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.136-143","label":"4.136 to 4.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.136"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.152-158","label":"4.152 to 4.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.152"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}