{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 4.256-262","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.256-262","ref":"4.256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.256.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quapropter si vobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat adversarium provocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed evertat et quod fit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii. XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. a 507/511 Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia servientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa proficit, tan tum se haec a firmitate subducit. sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse. Proinde illustris magnitudo tua Gravassianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo discussoribus iniquis se oneribus ingravatos, cum sterilitas ieiuna locorum nulla sibi fieri augmenta patiatur. repugnante siquidem natura quaelibet cedit industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adiuvare. ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. inde et varia tributa. quia non est agrorum una fecunditas. Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam, ut sicut Odovacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur: et si quid amplius probatur adiectum, consideratione defectarum virium summovemus. nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri. XXXVIIII. THEODAHADO V̅ · I̅ THEODERICUS REX. a 507/511 Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue vitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiae ponderibus non prematur. avaritiam siquidem radicem esse omnium malorum et lectio divina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa rapiat, semper egeat, quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis vestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 4.249-255","label":"4.249 to 4.255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.249"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 4.263-270","label":"4.263 to 4.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.263"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}