{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 5.1.74-77","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.1.74-77","ref":"5.1.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.74.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. [1] Libenter annuimus quae sine legum iniuria postulantur, maxima cum pro servanda civilitate nec illis sunt neganda beneficia iustitiae, qui adhuc in fide noscuntur errare. atque ideo discant rerum bonarum suavissimum saporem, ut, qui humanam iustitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant divina iudicia cogitare. [2] Proinde quoniam nonnullorum vos frequenter causamini praesumptione laceratos et quae ad synagogam vestram pertinent perhibetis iura rescindi, opitulabitur vobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio, quatenus nullus ecclesiasticus, quae synagogae vestrae iure competunt, violentia intercedente pervadat nec vestris se causis importuna acerbitate permisceat, sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conversatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec vos quod ad praefatae ecclesiae ius vel religiosas certe personas legibus pertinere constiterit, inciviliter attrectare temptetis. [3] Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio eo, quo cunctis, vobis iure servabitur nec commodalia vos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia, ut hac pietatis nostrae defensione muniti petitio vestra ab illicitis se liberatam gratuletur incommodis. concedimus quidem clementiae nostrae consuetudine quae rogastis: sed quid, Iudaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem invenire non possis? XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX. [1] Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante incorrupta servetur et vobis leve sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. nam quae nunc virgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae modo facili avulsione dirimuntur, postea vix securibus icta succumbunt. atque ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris evadatis incommoda. haec est enim civilis eversio, sine oppugnatione discidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum. [2] Quapropter omnem silvam, quae parietibus inimica consurgit, de Ravennati forma iubemus radicitus amputari, ut signini alvei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc piscinae vitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae diluat aqua, non inquinet, post quam lavari continuo non sit necesse. additur etiam quod, si ad potandum unda suavis influxerit, omnia nostro victui redduntur accepta, quando humanae vitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non habetur. nam si lavari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 5.1.70-73","label":"5.1.70 to 5.1.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.70"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 5.1.78-79","label":"5.1.78 to 5.1.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.1.78"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}