{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 5.170-176","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.170-176","ref":"5.170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.170.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod vestra fieri suggestione comperimus: ne quis in fluminibus navigeris diversis territoriis meantibus, id est in Mincio Ollio Ausere Arno Tiberi, audeat fluminum alveos piscandi studio turpissima saepe concludere, et quae sunt praesumpta, protinus auferantur. pateat amnis in navium cursus: sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quaerere, non commento rustico libertatem fluminis impedire, ne, quod dici nefas est, utilitati publicae voluptas privata obstitisse videatur. XVIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. a 523/526 ante Iun. 13 Utilitas publica sicut ad conservationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore cunctorum, quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid singulariter videatur impleri. facit enim unde commendetur et reliquis, qui tamen et sibi se profuisse cognoscit. pridem igitur nos iussisse meministi, ut per domum nostram navigandi quaererentur artifices. Quos deo auxiliante provisos ad Ravennatem urbem die iduum Iuniarum praecipimus incunctanter occurrere, ut adventus eorum constructioni navium opportune videatur offerri, ne res divisae generare sibi videantur aliquam tarditatem et parum sit unam perficere, nisi contingat utramque procurare. Si qua etiam per ripam fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint reperiri, artificibus huic operi a magnifico viro Abundantio praefecto praetorio deputatis abscidendi sit permissa licentia. volumus enim hoc exemplum a nostris praediis incohare, ut nulli gravis sit iussio, quae constringit et principem. XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX. a. 523/526 ante Iun. 13 Maiora sibi facit credi, quisquis efficaciter iniuncta peregerit, quia indubitanter illi aliquid committitur qui optime comprobatur, et honestum suffragium est secundi iudicii documentum prioris. atque ideo ordinatione magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad illam provinciam te iubemus excurrere, ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora praecepta provisos nautas ad urbem Ravennatem die iduum Iuniarum deo auxiliante festinare compellas, quatenus nulla tarditas tam praeclaris iussionibus afferatur. cave ergo ne te venalitas maculet aut neglectus turpis involvat et tam magnae rei supra te ruentis pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar extiteris.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 5.164-169","label":"5.164 to 5.169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.164"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 5.177-182","label":"5.177 to 5.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.177"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}