{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 5.216-223","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.216-223","ref":"5.216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.216.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Providendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium. qui vero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens te imminente conveniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita salvis legibus impleatur. XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. a. 523/526 Adiit nos innumeris vicibus Patzenis repetita conquestio, qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula coniuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse caede laceratam, ita ut solo beneficio desperationis evaderet, cum non plagis fessa, sed iam crederetur extincta. hanc nos, si tamen vera est, in femina quam maxime mirantes audaciam, transire non patimur impunitam. Atque ideo decrotis te praesentibus ammonemus, ut, si factum evidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas, quatenus ex eadem causa ad nos querela iusta non redeat. et legibus noveris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse volueris, summoto dilationis obstaculo ad comitatum nostrum cum supra dicta coniuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione vindictam aut de mulieris improbitate victoriam. XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS HEX. a 523/526 Gravis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio. qui se in expeditione Gallica constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem eius Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in iniuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum. haec nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. nam quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium salute pugnaverit? Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum genus: quod, si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam coniunctionis non repetit, quam reliquit: fidem servat, dum laudem pudoris ignoret, et moribus studere deprehenditur , quod nulla viduitatis gloriatur conversatione.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 5.207-215","label":"5.207 to 5.215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.207"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 5.224-229","label":"5.224 to 5.229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.224"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}