{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 5.254-259","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.254-259","ref":"5.254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.254.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Actus praeterea Laeti, cuius conscientia summa pulsatur invidia , sub consueta nobis censemus aequitate perquiri, ut nec fraus astutis machinationibus occulatur nec innocentia falsis criminationibus ingravetur. Quoscumque vero in furtivis actionibus reperitis fuisse versatos, pro fortunarum quantitate suppressam reddant vestra aestimatione pecuniam. quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii qui scientes passi sunt in tali actione misceri: complices enim extiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris. Praebendarum tenor adscriptus, quem nostra diversis largitur humanitas, provincialibus suggeritur intolerabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur et impudenter eius pretium postulatur. detestabilis cupiditatis sunt ista documenta competentia sibi distrahere et ad exigendi impudentiam mox redire. quod nimis improbum, nimis videtur absurdum, ut et nostra constituta praetereant et tributariorum, qui fovendi sunt, videantur afflixisse substantiam. sint igitur praefixo modo contenti, sive ibidem positi, sive hinc nihilominus destinati: habeant liberum unum tantum de duobus expetere , dummodo geminata exactione fortunas alienas non debeant ingravare. Exactorum quoque licentia amplius fertur a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. quod diligenti examinatione discussum ad hunc vos modum functiones publicas revocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas. Paraveredorum itaque subvectiones exigere eos, qui habent veredos adscriptos, provincialium querela comperimus. quod nullum penitus sinatis praesumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur et commeantium celeritas impeditur. Vilicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inventum, tam de privata possessione quam publica funditus volumus amoveri, quia non est defensio, quae praestatur invitis: suspectum est quod patiuntur nolentes. nam hoc est re vera beneficium, si sine murmure feratur acceptum. servitia igitur quae Gothis in civitate positis superflue praestabantur, decernimus amoveri. non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus pro libertate pugnare.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 5.247-253","label":"5.247 to 5.253","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.247"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 5.260-265","label":"5.260 to 5.265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/5.260"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}