{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 6.120-126","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.120-126","ref":"6.120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.120.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Repositivae quoque pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre. sine damno siquidem inventa perdit, qui propria non amittit. Proinde, quod felicibus applicetur auspiciis, per indictionem illam comitivae privatarum te honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreverunt: est enim et ipsa aulica potestas palatio nostro iure reverenda, quam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem. VIIII. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII. Antiquae consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere, qui longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere, lectio probabilis commoneret. sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis defloravit electio, non destinatis praeceptionibus instruimus quam usu serenissimae collocutionis erudimus. confabulationes siquidem nostrae erunt tibi instrumenta iustitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et divinis potest convenire mandatis. Patrimonium siquidem nostrum pro sublevandis privatorum fortunis tibi credimus, non premendis. nam si tranquillitatis nostrae velis considerare rationem, quoddam regiae domus famulis praeiudicium humilitatis imponis. proprias quippe utilitates improbus dominus quoquo modo nititur vindicare: ceterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo semper iudicio plus gravatur. insolens libertati genus est rusticorum, qui adeo sibi putant licere voluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere substantiam. esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. temperamentum simul damus, cui posse concedimus. Considera, suscepta dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra ceteros iudices familiaritatem principis habere meruisti. nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qualitas assidue viso principe non celabit. mens tua et oculis nostris patebit et auribus. in vultu et in voce cognoscimus servientium mores. si facies tranquilla, si vox moderata suggesserit, credimus esse probatissimas causas: quicquid enim turbulenter dicitur, iustitiam non putamus. quapropter pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere voluntates, qui suos possunt proferre sermones.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 6.113-119","label":"6.113 to 6.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.113"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 6.127-130","label":"6.127 to 6.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.127"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}