{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 6.187-193","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.187-193","ref":"6.187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.187.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Hoc te exemplum invitet ad prospera, quando ille honoris tui locum egisse cognoscitur, quem felix Roma mirabatur. ne quis autem putet abiectis te hominibus imperare, dignitati quoque tuae pistorum iura famulata sunt, quae per diversas mundi partes possessione latissima tendebantur, ne inopia faciente vilesceret, quod Romanae copiae laudabili famulatione serviret. suarii quoque, Romanae copiae causa reperti, tuo deputati videntur examini. Gloriare privilegiis adquisitis. tribunal tuum non est inter minimas dignitates, quando et Romana gratia frueris et provinciis iussa transmittis . sed ut actionis ipsius in totum merita perscrutemur, triticeas quidem copias praefectura praetoriana procurat, sed non minor laus est dispensationem probabilem facere quam frumenta colligere, quando in quavis abundantia querela non tollitur, si panis elegantia nulla servetur. Sic Ceres frumenta dicitur invenisse, Pan autem primus consparsas fruges coxisse perhibetur, unde et nomine eius panis est appellatus. ita et illa praedicata est quae repperit et iste laudatus est, qui decenter edenda humanis usibus applicavit. Atque ideo cognoscentes industriam tuam, quae semper est amica sapientiae, praefecturam annonae per illam indictionem nostra tibi electione deferimus. considera nunc, quia non licet aliquid furari de populo: nam quod in civitatis damno committitur, silentio non celatur. nescit plebs tacere, quando interdum et hoc loquitur, quod a nemine perpetratur. in fraudulentos distringe, panis pondera aequus examinator intende: sollicitius auro pensetur, unde a Quiritibus vivitur, quia gratior nobis est laetitia faventis populi Romani quam copia pretiosissimi metalli. intuere certe quod loquimur. quid habes melius quod optes quam illius populi gratiam quaerere, quam nos etiam constat optare? XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM. Inter utillimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam divina tribuerunt, nulla praestare videtur aliquid simile quam potest auxiliatrix medicina conferre . ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit, ipsa contra dolores pro nostra inbecillitate confligit et ibi nos nititur sublevare, ubi nullae divitiae, nulla potest dignitas subvenire.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 6.180-186","label":"6.180 to 6.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.180"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 6.194-198","label":"6.194 to 6.198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/6.194"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}