{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.1.8-11","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.1.8-11","ref":"7.1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.8.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":657,"text":"IIII. FORMULA DUCATUS RAETIARUM. [1] Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus ius dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. [2] Raetiae namque munimina sunt Italiae et claustra provinciae: quae non immerito sic appellata esse iudicamus, quando contra feras et agrestissimas gentes velut quaedam plagarum obstacula disponuntur. ibi enim impetus gentilis excipitur et transmissis iaculis sauciatur furibunda praesumptio. sic gentilis impetus vestra venatio est et ludo geritis quod vos assidue feliciter egisse sentitis. [3] Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes per illam indictionem ducatum tibi cedimus Raetiarum, ut milites et in pace regas et cum eis fines nostros sollemni alacritate circueas, quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus iure civili nec insolescat animus, qui se sentit armatum, quia clipeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. quos ideo constat appositos, ut intus vita felicior secura libertate carpatur. [4] Quapropter responde nostro iudicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias nec nostros ad gentes sub incuriositate transmittas. ad necessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. privilegia vero dignitatis tuae nostris tibi iussionibus vindicabis. V. FORMULA CURAE PALATII. [1] Aula nostra sicut agnoscitur peritis dispositoribus instituta, ita doctorum in ea diligens debet esse cautela, quoniam pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente vitiatur. haec nostrae sunt oblectamenta potentiae, imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub ammiratione monstrantur et prima fronte talis dominus esse creditur, quale eius habitaculum comprobatur. et ideo magna voluptas est prudentissimae mentis pulcherrima iugiter habitatione gaudere et inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. [2] Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in cavernis montium Polyphemus ab Ulixe singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inventum est, aemulatrix posteritas in suum commodum custodiret. [3] Hinc est quod spectabilitatem tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas et nova simili antiquitate producas: quia, sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri, ita nitor palatii similis debet per universa membra diffundi. ad quae sic poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem, si schemata eius mirabili varietate descripta in tuae mentis contemplatione condideris, ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia. [4] Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova reddaris paratissimus, qui libris veterum probaris eruditus. non enim tibi minima cura delegatur, quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. nam sicubi aut civitatem reficimus aut castellorum volumus fundare novitatem vel si construendi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus invenitur. decorum magisterium, propositum omnino gloriosum in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas ammirata laudare. [5] Quicquid enim aut instructor parietum aut sculptor marmorum aut aeris fusor aut camerum rotator aut gypsoplastes aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit iudicium, ne possit aliquid habere confusum. vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. recipis certe bonae dispositionis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. quapropter quicquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum sola distet novitas fabricarum. [6] Sed haec possibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. efficaciter enim imperat artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere iussa festinat. illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus videaris incedere, ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamur tibi palatia commisisse.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.1.4-7","label":"7.1.4 to 7.1.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.4"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.1.12-13","label":"7.1.12 to 7.1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.1.12"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}