{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.135-140","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.135-140","ref":"7.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.135.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Verum haec non superflua commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te diligentia perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. qua de re per indictionem illam comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus respicis expedire. In primis noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio removetur, cuius origo non tollitur. si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, pervigili celeritate reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaveris, tantumque apud nos proficis, quantum te illis studuisse probaveris. agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat et aquae distributio nulla se custodum venalitate subducat. VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE. Quamvis nomen tuum ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris, tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus. quid enim tibi pulchrius quam in illa urbe operam navanter impendere diligentiae tuae, ubi tales testes videntur assistere? cautela quidem tua, mox adhibita fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: vix te contingit aliquid sollicite facere et audis proceres cum ammiratione laudare. mediocrem dignitatem regis et in summa opinione versaris. custos Romanae civitatis diceris, quoniam eam ab intestino hoste defendis. Quapropter circa fures esto sollicitus. quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam non tulerunt: credo ut quamvis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, maiori eos subderent dignitati. utere igitur per indictionem illam praefecturae vigilibus dignitate. horror tibi poenarum ademptus est, non potestas: nam lex a quo voluit malos capi ipsum censuit plus timeri. eris igitur securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus , cui fallere insidiantes fas est et decipere gloria.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.127-134","label":"7.127 to 7.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.127"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.141-146","label":"7.141 to 7.146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.141"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}