{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.147-152","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.147-152","ref":"7.147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.147.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia civitatis unum in se suscipere, quod videt omnibus expedire? merito tibi gloriosum nomen praefecti prudens antiquitas deputavit, quia istud facere non poterat, nisi qui cives a suis commodis plus amabat. officium quoque tuum non parvo constat munere sublevatum, quando et ipsis momenti iura dilatata sunt, qui pro securitate civium militare noscuntur. Quae cum ita sint, praefecturam tibi vigilibus per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus , ita ut et curam huius dignitatis et privilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. sed quamvis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione humani sanguinis agitur, nihil subitum aut indeliberatum iubemus assumi. modestiam sequere, qui damnas audaciam: continentiam dilige, qui furta condemnas. ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam quicquid non discutitur, iustitia non putatur. convictis vero atque confessis quae sunt decreta serventur: quando crudele nihil efficit qui sequitur leges. VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. Deliciosa magis quam laboriosa militia est in Portu Romano comitivae gerere dignitatem. illic enim copiosus navium prospectatur adventus: illic veligerum mare peregrinos populos cum diversa provinciarum merce transmittit et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est venientes evasisse periculum. his primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur et undis Tiberinis quasi per alvum vadunt quae ad commercia civitatis ascendunt. Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas. nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? o inventa maiorum! o exquisita prudentium! ut quia longius a litore Roma videbatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum navium possideret. duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates tamquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas. eximia ergo res tibi committitur , si moderate peragatur.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.141-146","label":"7.141 to 7.146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.141"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.153-159","label":"7.153 to 7.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.153"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}