{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.160-168","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.160-168","ref":"7.160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.160.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Quapropter tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum. cum fama diminutis salva tua opinione versare. castitatem dilige, cui subiacent prostitutae: ut magna laude dicatur: 'virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur'. optamus enim ut per ludicram amministrationem ad seriam pervenias dignitatem. XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS. Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia civitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam, civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil venale, nihil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis. commercia civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. definita serva quae iusseris, quia non est labor vendendi summas includere nisi statuta pretia castissime custodire. imples enim re vera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi nec caritate consumi. XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS. Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur. Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. non sit merces in potestate sola vendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus. opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur , ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse maiores.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.153-159","label":"7.153 to 7.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.153"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.169-177","label":"7.169 to 7.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.169"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}