{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.191-198","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.191-198","ref":"7.191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.191.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS. Gloriosum opus est servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum praedictae Urbi proprio labore contulerit. dubium non est coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum. haec quantum ignis adustione dissolvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, harenacius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur: sine quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur. et ideo maius studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur optinere. Quocirca industriam tuam multorum sermone celebratam ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur. privilegia vero loci tui nostris iussionibus rationabiliter vindicabis, ut maiora mereri possis, si bene tibi delegata compleveris. XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS. Considera quid suscipis, et intellegis locum te dare non debere peccatis. arma enim bene construere hoc est salutem velle omnium custodire, quia prima facie ipsis terretur inimicus et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere. atque ideo ab indictione illa militibus te et fabris armorum, invitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis. securitas te nostrae non inducat absentiae. quicquid feceris nos videmus. age qui usu ipso subtilissima perquisitionis errores artificum possumus prima fronte deprehendere et laudabiliter operata iudicare. Vide ergo qua diligentia, quo studio faciendum est quod ad nostrum venturum constat examen. age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaveris. opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. hoc primum Phoroneus Iunoni dicitur obtulisse, ut inventum suum numinis, ut putabant, auspicio consecraret. haec in bello necessaria, in pace decora sunt: haec denique imbecilles fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt fortiores.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.185-190","label":"7.185 to 7.190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.185"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.199-209","label":"7.199 to 7.209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.199"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}