{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.238-248","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.238-248","ref":"7.238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.238.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM. Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum. atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat adventibus et bonorum non retardet accessus. nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina . Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas. eris nimirum via civium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare. stude ergo cum alimoniis invitare venientes. non tibi quod despiciatur est creditum. quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus. XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM. Aequitati convenit ut unus quisque ad fructum militiae emenso tempore debeat pervenire et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet, ut a nobis debeat designari, qui vobis tribunus esse mereatur, ideoque hac auctoritate censemus, ut ille, quem locus videtur exposcere , vobis in supradicto honore praesideat, quatenus, cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. divina sunt ista iudicia, non humana, ut quem superna ad debitum tempus voluerunt perducere, merito videatur et laboris sui praemia suscepisse. Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venisse cognoscimus. quapropter illi pro utilitate publica disponenti modis omnibus oboedite, quoniam partem iudicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur. XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA. Cum in urbe Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, more nostro prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu eius locum vicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus et ille primatus sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.229-237","label":"7.229 to 7.237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.229"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.249-255","label":"7.249 to 7.255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.249"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}