{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 7.270-279","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.270-279","ref":"7.270","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.270","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.270.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Et ideo festinanti tibi provinciali oblectatione refoveri copiam tot mensuum in supra dicta provincia concedimus immorandi, quia paene reclusus advertitur, cui mutare solum liberum non videtur: ita tamen, ut cum promeritas indutias domino iuvante transegeris, ad urbanas sedes redire festines. nam si taedium est continuatim vivere in urbis celebritate, quanto magis in agris diutina tempora peregisse! libenter ergo damus indutias discedendi, non ut Roma debeat deseri, sed ut amplius commendetur absenti. XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS. Optamus nobis deo auxiliante subiectos varia dignitatum praerogativa gloriari: desideramus probabile genus hominum inpressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unus quisque possit vivere, cum se honores reverendos cognoverit accepisse. sic enim et ad virtutis studia decenter ascenditur et a bonis civibus res publica plus amatur. atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conventibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut, si haec praedicabili conversatione tractaveris, in futurum praemiis melioribus augearis. XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS. Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae vitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. grande siquidem vitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur. XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS. Superfluum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est propositi universos communiter vindicare. sed quia securitatem tuam quorundam violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci, ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti potissimum conferamus. atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum adversariis tuis non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris protectione contendere. ita fit ut, truculentis viribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exaequatus.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 7.256-269","label":"7.256 to 7.269","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.256"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 7.280-288","label":"7.280 to 7.288","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/7.280"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}