{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 8.1.50-53","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.1.50-53","ref":"8.1.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.50.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":456,"text":"XXV. IOHANNI V. S. REFERENDARIO ATHALARICUS REX. [1] Valde dignum est in eis aliena servare, quibus nos oportet propria dona conferre. quid enim de illa munificentia possis ambigere, quando a nobis te intellegis mereri, quod a nostris decessoribus accepisti? profitemur itaque alterius quidem donum, sed nostrum esse iudicium et modernam principis mentem praevenisse tantum velocissimam largitatem. [2] Hinc est quod divae memoriae avum nostrae clementiae domum in castro Lucullano positam, obsequiorum tuorum sedulitate provocatum, constat voluisse largiri. cuius dispositionem secutus patricius Tuluin posteaquam illi nostra est liberalitate concessa, praefatam domum actu legitimo in tua optime iura transmisit. [3] Quapropter serenitas nostra vel inchoatae voluntatis desiderium vel Tuluin plenissimae donationis effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut saepe dicta domus patriciae recordationis Agnelli in Lucullano castro posita cum omnibus ad se pertinentibus in tua vel heredum tuorum possessione permaneat, et quicquid de hac facere malueris, habebis liberam potestatem, cuiuslibet vel privati vel publici nominis posthac inquietudinem summoventes: ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet inquisitione fortassis ambiguum, huius auctoritatis nostrae iudicio constat explosum. fruere iuvante deo rebus propriis ex nostra quoque auctoritate solidatis. alii enim tibi iura legitima praestiterunt, nos possessionis quietem et cunctis saeculis securam conferimus firmitatem. [4] Sed ne quis forsitan tam egregiae voluntatis nostrae invidus temerator existat, iubemus eum qui ex hac re quolibet tempore vel fisci nomine vel privati movere temptaverit aliquam quaestionem, dare tibi, vel ad quem pertinere volueris domum superius designatam, poenae nomine auri libras tot et frustratum suis ausibus infamatumque discedere. hunc enim voluntatis suae meretur invenire fructum, qui aliquid contra nostrum videtur quaesisse iudicium. XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. [1] Gloriosus domnus avus noster desideria vestra cognoscens Quidilanem Sibiae filium priorem vobis quidem facere disponebat: sed quia interveniente mortali condicione nequivit cogitata complere, necesse nobis est eius vota perficere, ne tantus vir de aliquo inaniter iudicaretur bona potuisse sentire. [2] Atque ideo praesenti auctoritate praecipimus, ut eum priorem feliciter habere debeatis et quae ordinaverit pro disciplina servanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus oboedire debeatis, quia sic domni avi nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et iudices. [3] Hoc est enim, quod nostrum comit imperium, quod opinionem vestram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta et divinitati possunt esse gratissima. robustius enim inimici nostri vincuntur moribus bonis, quia quos superna protegunt, felices adversarios habere non possunt. pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus vestris iustitiam fovere contenditis. ita enim duo mutua se amplexatione consociant: qui aequitatem coluerit, fructum victoriae possidebit. [4] Nam quae necessitas ad iniusta compellat, cum vos et sortes alant propriae et munera nostra domino iuvante ditificent? nam et si cui aliquid expetendum est, speret de munificentia principis quam de praesumptione virtutis, quia vobis proficit, quod Romani quieti sunt, qui, dum aeraria nostra ditant, vestra donativa multiplicant.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 8.1.46-49","label":"8.1.46 to 8.1.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.46"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 8.1.54-59","label":"8.1.54 to 8.1.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.1.54"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}