{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 8.133-137","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.133-137","ref":"8.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.133.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Ammonet etiam expeditio Gallicana, ubi iam inter duces directus et prudentiam suam bellis et pericula promptissimus ingerebat. Arelatus est civitas supra undas Rhodani constituta, quae in orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis dorsa transmittit. hunc et hostibus capere et nostris defendere necessarium fuit. quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque validissima ea tempestate certamina. Affuit illic dubiis rebus audacia candidati, ubi tanta cum globis hostium concertatione pugnavit, ut et inimicos a suis desideriis amoveret et vulnera factorum suorum signa susciperet: vulnera inquam, opinio inseparabilis, sine assertore praeconium, propria lingua virtutis, quae licet ad praesens periculum ingerant, reliquum tamen vitae tempus exornant. eget enim astipulatoribus corpus illaesum, quaerit alios, qui visa divulgent: de fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. conflictus virorum fortium mutua tela refluit nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. unius forsitan ictus sollerter eluditur: qui multis resistit, a parte qua non credidit vulnus excipit: quae in tantum nunc sunt gloriosa, quantum tunc habuere pericula. iuvat igitur fortissimi viri narrare quietum felicitatis exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores. Mittitur igitur, Franco et Burgundio decertantibus, rursus ad Gallias tuendas, ne quid ad versa manus praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus vindicasset. adquisivit rei publicae Romanae aliis contendentibus absque ulla fatigatione provinciam et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus bellica contentione periculum : triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede victoria. tantum ergo eius gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus: quem et ille arbiter rerum largitione redituum iudicavit esse prosequendum, ut ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procuravit augmentum. Aquileiensem quoque tempestatem inter eius prospera iure memoramus, quia discrimina, dum feliciter cedunt, suavissimae memoriae sensum relinquunt. cum ventis saevientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum , diu iactatum navigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti viro solacium nisi tantum remigia brachiorum. tunc iste nautis pereuntibus cum caro pignore solus evasit.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 8.126-132","label":"8.126 to 8.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.126"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 8.138-145","label":"8.138 to 8.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.138"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}