{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 8.197-202","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.197-202","ref":"8.197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.197.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per sextam indictionem quaesturae tibi conferimus dignitatem. sed tuus honor imperitis opprobrium est. nam sicut conscientia laeta est, quae provehitur meritis, ita sub reatu iacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. habes priscos viros, quos te deceat imitari. praecede fama quem sequeris dignitate. Nam si te privata vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris veritate vocabuli. nam cum omnis appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimis absurd um est portare nomen alienum et aliud dici quam possit in moribus inveniri. verum haec bonae conscientiae dicta sufficiant , quia dubitari de illo creditur, qui plurimis ammonetur. XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. a 527/528 Licet coetus vester genuino splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quotiens augetur lumine dignitatum. nam caelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. naturae siquidem insitum est, ut bonorum copia plus delectet. prata denique floribus pinguntur innumeris: laudatur pinguis arvi densior seges. antiquitas vos fecerit nobiles haberi: nos senatum volumus etiam de numerositate praedicari. Hinc est quod vobis aggregare cupimus quem repererimus ubicumque praecipuum. nam licet apud vos seminarium sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui vestris coetibus applicetur. alumnos cunctae vobis pariunt aulicae dignitates, quaestura autem vere mater senatoris est, quoniam ex prudentia venit. quid enim dignius, quam curiae participem fieri qui adhaesit consilio principali? sed quia prudenti viro generaliter non sufficit conclusa laudatio, eius nota propriaque tangamus. Quaestorem nostrum, patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse et sic advocationis suae crebras egisse victorias, ut merito sibi eum electio triumphalis asciverit, quatenus palmis felicibus inauguratus nobis daret omina laurearum. ad forense gymnasium prima aetate deductus studuit semper integritati mentis et nobilissimo pudore castitatem corporis sub nimio labore transegit.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 8.190-196","label":"8.190 to 8.196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.190"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 8.203-208","label":"8.203 to 8.208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/8.203"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip","quality":"proofread"}}