{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri XII 9.1.22-25","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.1.22-25","ref":"9.1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.22.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. [1] Ad Victorem et VVitigisclum spectabiles viros Siciliae provinciae censitores praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur. [2] De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis viribus sub aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio, ita tamen ut, si aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum. [3] Nunc quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi. XII. VICTORI ET VVITIGISCLO VV. SS. ATHALARICUS REX. [1] Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem provincialium gravamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. [2] Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire. [3] Hoc etiam addendum esse credidimus � quando amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva iustitia dissimulare non possumus � ut, si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere. [4] Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. videte nunc, si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. ammonuimus igitur quos pios decet: iam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate recorrigi.","prev":{"citation":"Variarum Libri XII 9.1.20-21","label":"9.1.20 to 9.1.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.20"},"next":{"citation":"Variarum Libri XII 9.1.26-29","label":"9.1.26 to 9.1.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/9.1.26"},"credit":{"text":"Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html","quality":"proofread"}}