{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 10","citation":"Catullus, Carmina 10","ref":"10","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0472.phi001.perseus-lat2:10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/catullus/carmina/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/catullus/carmina/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/catullus/carmina/10.md","author":{"name":"Catullus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/catullus"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/catullus/carmina","urn":"urn:cts:latinLit:phi0472.phi001"},"verse":true,"words":190,"text":"Varus me meus ad suos amores\nvisum duxerat e foro otiosum,\nscortillum, ut mihi tunc repente visum est,\nnon sane inlepidum neque invenustum.\nhuc ut venimus, incidere nobis\nsermones varii, in quibus, quid esset\niam Bithynia, quo modo se haberet,\necquonam mihi profuisset aere.\nrespondi id quod erat, nihil neque ipsis\nnec praetoribus esse nec cohorti,\ncur quisquam caput unctius referret,\npraesertim quibus esset irrumator\npraetor nec faceret pili cohortem.\nat certe tamen, inquiunt, quod illic\nnatum dicitur esse comparasti,\nad lecticam homines. ego, ut puellae\nunum me facerem beatiorem,\nnon, inquam, mihi tam fuit maligne,\nut, provincia quod mala incidisset,\nnon possem octo homines parare rectos.\nat mi nullus erat neque hic neque illic\nfractum qui veteris pedem grabati\nin collo sibi conlocare posset.\nhic illa, ut decuit cinaediorem,\nquaeso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum\nistos commoda: nam volo ad Sarapim\ndeferri.Mane, inquii puellae,\nistud quod modo dixeram, me habere,\nfugit me ratio: meus sodalis\nCinna est Gaius; is sibi paravit.\nverum, utrum illius an mei, quid ad me?\nutor tam bene quam mihi pararim.\nsed tu insulsa male et molesta vivis,\nper quam non licet esse neglegentem.","prev":{"citation":"Carmina 9","label":"Poem 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/catullus/carmina/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/catullus/carmina/9"},"next":{"citation":"Carmina 11","label":"Poem 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/catullus/carmina/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/catullus/carmina/11"},"credit":{"text":"Catullus, Carmina, ed. Elmer Truesdell Merrill. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0472/phi001/phi0472.phi001.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}