{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 10-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 10-2","ref":"10-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/10-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/10-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Caput III. RISTOTELIS sententia eo modo accepta, qui supra est propositus, creditum est non pos se defendi; quocirca in alias sententias, quas similiter proposuimus, recesserunt expositores. Habet igitur Philosophi opinio varias instantias, non solum apud recentiores, verum etiam apud anti quos, quae postea a recentioribus fuere acceptae vix vlla facta additione. Sunt autem instantiae huiusmodi. Primo supponitur omnimoda inuariabilitas huius lactei circuli quantum ad magnitudinem, ad figuram, ad situm, ad colorem, omnimodo quantum ad omnia, quae ad illum pertinent. Existima tur deinde haec inuariabilitas esse impossibilis, si sit aeris affectio, quia halitus excretio sit inaequabilis, aestate enim abundat, deficit hieme. Vnde consequi oportet, circulum lacteum esse ampliorem aestate, & magis fulgidum; hieme diminui, & hebescere. Addunt, obseruari Solis declinationem, modo ad Austrum, modo ad Boream, multas, & varias in aere facere differentias. Fieri insuper annorum varietatem secundum siccitates, & humiditates. Dixisse Aristotelem, aliquando do minari elementa calida, aliquando frigida: Fieri magnas aliquas hiemes, & magnas aliquas aestates, in quibus est mundi permutatio. Quae omnia in orbe lacteo deberent facere varietatem, illum tamen aspicimus nihil vnquam permutatum. Hanc iactitant esse legem sublunarium, vt permutentur; atque impermutabilitatem esse conditionem coelestium. Vt fere liceat sic argumentari Corpus simplex immutabile circulo motum, est de natura coeli; Lacteus orbis est corpus simplex circulo motum, ergo Lacteus orbis est de natura coeli. Quod, inquiunt, quidpiam ita stabile potest sub Luna cogitari? Cur nihil aliud ex halitu constans a mutatione est liberum lacte excepto? Amplificent, si placet. Statuenda, dicebat Ari stoteles, esse illa, quę in omnibus, aut plurimis videmus. Quid ergo huic lacti hanc damus singularitatem praeter conditionem aliorum omnium sui generis?","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 406","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/406"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 11-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/11-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}