{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 103","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/103.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Haec enim determinatio corporis non est propter aliud, nisi quia anima ipsa de sua substantia, & natura est actus talis corporis. Ad hoc idem est textus 36. vbi dicitur, animam esse causam efficientem operationis in animali, quia est illius forma. Vnde tota illa disputatio est de forma informante, quae sit natura, & finis cui; in genera bilibus vero etiam finis gratia cuius. Dicunt isti, intelligentiam esse intrinsecam per appropriationem, & assistentiam, quod non potest vnquam facere tantam vnionem, quanta re quiritur, vt coelum sit mouens se ipsum. A modo etiam, quo Quintum arg. coelum mouetur a substantia separata, idem licet demonstrare. 12. Metaphysices textu 36. habetur, quod ens separatum mouet, vt amatum, & desideratum, quare sic licet arguere. Si coelum mouetur ab intelligentia vt amata & desiderata, debet esse amans, & desiderans; sed non potest esse amans, & deside rans, nisi sit formaliter animatum, ergo oportet coelum esse forQuot modis maliter animatum, Orbis quidem non potest amare intellicoelum potest gentiam, nisi his modis: Vnus modus est, vt amet sine cognidici amare intione eo modo, quo materia dicitur appetere formam, & ignis telligentiam. Primus. proprium locum, qui modus non est ad rem. Aristoteles enim in textu sequenti habet, quod mouet vt appetibile, & intelligi bile, quare requiritur talis appetitus, qui respiciat intelligibile, & sit cum intellectione. Appetitus vero, quem dicunt isti, Secundus. non est nisi quaedam naturalis inclinatio. Alter modus est, vt di cant intelligentiam inferiorem, veluti intelligentiam Lunae intelligere superiorem, & intelligentiam Mercurij, & inde ad mouendum excitari, similiter procedendo in singulis per totum coelum. Qui modus, praeter alia absurda, hoc vnum indu cit, quod intelligentia Lunae non erit intelligibilis ab aliqua, cum sit vltima, & per modum appetibilis non erit causa alicuius motus, cum tamen simpliciter de omnibus dicat Aristo teles, quod mouent, vt appetibile. Praeterea in primo orbe oportebit ponere duas intelligentias, alioquin non mouebitur, hoc autem non placet Philosopho, qui ex numero moTertius. tuum inuenit numerum intelligentiarum. Sed dicunt alio modo; aiunt enim, quod quaelibet intelligentia mouet intelligen do, & amando se ipsam.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 102","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/102"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 104","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/104"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}