{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 105","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/105.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Et est statuendum, quod si intelligentia mouet, vt amat, oportet coelum seclusa intelligentia esse amans. Succedit argumentum Alberti, quod ipse dicit esse Argumentum Alberti. fortius omnibus. Et est illud. Si coelum mouetur ab intelligentia, vt dicunt Auerroistae, orbis coelestis nihil aliud est, quam instrumentum intelligentiae ad operandum in hęc sublunaria, & coelum prout est agens naturale, erit purum instru mentum substantiae mouentis. Tunc ait Albertus. Obseruamus instrumentum, quod non habet vim sui primi agentis intrinsecam, non posse facere opus, quod attingat naturam agentis. Sculptor suis artificialibus instrumentis non potest facere viuum, quamuis sit ipse viuus. Instrumentum naturale, quod intus habet vim animasticam, vt semen, facit viuum; coelum igitur instrumentum intelligentię extrinsecum non poterit fa cere animata, vt facit in ijs, quae generantur ex putri. Et seque tur, quod in genitis ex putredine dabitur effectus sine causa, effectus est vita & anima, quae, vt fiunt ab agentibus sublunaribus, non fiunt ab vllo animato, & viuo. Quod si etiam fiunt a coelo non animato, ista vt animata fient a nullo efficiente. Et sic, cum ponunt intelligentiam efficientem, auferunt ab ef fectu naturali causam effectiuam naturalem. Et diceret Auer roes, cum istis non esse loquendum in naturali contemplatiotione. Est argumentum Alexandri 1. Quaestionum naturalium Argumetum Alexandri ad capite 1. Praestantius animato est animatum; coelum est praeprobandam anistantius animatis, ergo est animatum. Quod sic exponitur. mationem coe li, ab anima Propositiones de praestantia, & perfectione intelliguntur sem naturali. per in eodem genere, quare maior est intelligenda in ente naExplicatur as gumentum. turali. Vt sit argumentum: Naturale praestantius animato est animatum vt naturale; at praestantia entis naturalis est ratione formae, quia forma est primo natura; inter formas naturales non datur forma praestantior anima. Si igitur est ens naturale praestantius ente animato, oportet, vt sit praestantius ratione animae; non potest esse praestantius ratione animae, nisi fit formaliter animatum, quare naturale praestantius animato est formaliter animatum. Coelum esse praestantius animato probat Alexander, argumento ducto a bonitate, & perfectione.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 104","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/104"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 106","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}