{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 106","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"Id quod est optimum in ordine ad animatum est praestantius animato, coelum est optimum in ordine ad animata, ergo coelum est praestantius animato. Quomodo coelum sit optimum, voluit Simplicius probare ex sola pulchritudine, quod non est penitus reprobandum, quia pulchritudo insequitur conditionem formae: Et dicunt Platonici, quod pulchritudo est flos formae materiam superantis. Probatio magis Peripatetica ducitur a generatione, & ab operatione, quam habet coelum supra animata, quia sol, & homo generant hominem. Et sic ratio potest colligi. Quod habet vim vni generi dominantem est optimum in eo genere; coelum hanc habet supra omnia animata, ergo est optimum in ordine ad animata. Potest etiam haec bonitas coeli supra alia sic probari. Vbi est plurimum de causa finali, ibi est esse optimum; sed in coelo est plurimum de causa finali, quia ibi nihiltemeritatis nec per se, nec per accidens, ergo coelum est optimum inter omnia naturalia. Esse autem in coelo respectu sublunarium plurimum de causa finali, dicit etiam Aristoteles in principio 2. de Coelo, vbi habet, coelum esse finem omnium, quia illius motus continet omnem motum factum in sublunaribus. Continet autem, quia existit ante omnia particularia simul cum omnibus, & post omnia: Et continet vt finis, quia de ratione finis est disponere, & ordinare, quod facit motus coeli. Nec potest dici, quod hoc habeat ab intelligentia, quia animatio per informationem est praestantior, & melior animatione per appropriationem, quare sic non esset optimum. Deinde, quia, quan do Aristoteles posuit coeli praestantiam supra omnia, conside rauit coelum, vt ens naturale, non ex coniunctione alicuius cau sae supernaturalis, vt in textu 45. 2. Physicorum, licet videre, vbi dicit coelum esse inter sensibilia diuinissimum. Quod patet, quia ponit ipsum tale, tanquam id, quod dicebatur a Democrito casui subiectum. Idem habetur ex text. 50. 2. de Coe lo, vbi ponit stellas tanquam corpora naturalia magis pretiosas omnibus naturalibus. Est etiam 5. cap. 1. de Partibus Animalium, vbi comparat naturam coelestem naturis sublunaribus, & anteponit illius cognitionem spectatem ad naturalem cognitioni istarum, ponitque coelestia, tanquam naturalia; non autem ratione alicuius supernaturalis, diuiniora & pretiosiora omnibus. Coelum vocatur Deus in 8. Physicorum. Deus aliquan do pro coelo. Dicitur 2. de Coelo Dei actio esse immortalitas, & sempiterna vita, loquendo de coelo. Quod vix illi credatur posse tribui, nisi sit formaliter animatum. Haec fuit sententia fere pluri Democriti senmorum veterum. Democritum non excipio, qui casum dicetentia circa cę bat causam reuolutionis; nam ponebat coelum constare ex ato li animationem. mis orbicularibus, ex quibus constat etiam anima. AnaxagoExplicatur diram non excipio, quia, quod dixit solem esse carbonem ac ctum Anaxagorae. censum, & coelos non esse Deos, id dixit ad vsum legum. Obijcitur propositis","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 105","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/105"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 107","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/107"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}