{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 107","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/107.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Caput VI. RIMO potest contra dicta esse illud petitum a Primum arga mentum concommuni principio. Frustra fit per plura, quod tra positam coeli potest fieri per pauciora. Sed animatio per appro animationem priationem sufficit, & motio per intelligentiam, ergo frustra inquiritur alia anima. Accedit pro Secundum ex 2. de coelo. confirmatione, Aristotelem textu 61. 2. de Coelo huiusmodi animationem expresse ponere, & nullam aliam. Ait enim. Tanquam participantibus actione & vita. Hîc modus loquendi, tanquam participantibus, nihil aliud indicat, quam huiusmodi animationem ex appropriatione, quasi non habeant proprie animationem, eo scilicet modo quo habent animalia hic apud Tertium ex eonos; sed eam participent modo appropriationis praedicto. Ta dem 2. de coelem etiam coeli constitutionem ponit expresse Philosophus lo. textu 36. 2. de Coelo, vbi considerat, cur coelum non habeat motum irregularem. Ait enim, non posse coelum habere in suo motu irregularitatem ratione mouentis, qua mouens est incor poreum, ergo non agnoscit aliud mouens coelum, quam intel Quartum ex ligentiam. Ad idem est disputatio tota 8. Physicorum, vbi mo 8. Physicorum. tor primus inuenitur, tanquam pars primi seipsum mouentis, quod est coelum, quare substituere in medio aliam animam, est totum illum discursum peruertere, in quo penitus in mouente seipsum, quod est coelum, nulla alia inuenitur composi tio, praeterquam mouentis, & mobilis. Accedit textus 43.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 106","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/106"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 108","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/108"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}