{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 112-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 112-2","ref":"112-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/112-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/112-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/112-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Quantum itized by Goog Dis Quantum ad esse similare, quod illi profitentur, & negant dis similaritatem, aduertendum est, quod nihil prohibet, aliquod similare ratione similaris substantiae, ex qua constituitur, esse tamen dissimilare, & organicum, quia ex vnico similari constituitur corpus dissimilare. Notat autem dissimilaritatem esse essentialiter figuratum figura propria, ex qua etiam in sublunaribus obseruamus constitui esse organicum; experimur enim nulla alia infra animatum habere figuram propriam. Et quaeso aduersarios; nonne dicebat Philosophus esse dextrum & sinistrum in coelo, vt si quis homini circumponat circularem figuram? Clarius, si quis hominem relictis membrorum virtutibus resoluat in corpus circularis figurae, ergo figurationi propriae sine vlla partium diuersitate tradit organizationem; illud autem facile ostendet, figuratum figura propria esse dissimilare, quia illud est dissimilare, quod habet aliam rationom in toto, & partibus, quoduis autem figuratum figura propria huius est conditionis; neque enim pars figurae habet nomen, & definitionem totius figurae. Et in proposito pars circuli non est circulus, nec pars coeli est coelum. Si coelum definitur esse id, quod continet vndique naturam. Esse praeterea in coelo diuersitatem partium, quam contendunt pro organizatione, facile quis ita concipiat. Obsecro, quare poli hic, non ibi, si omnis pars est eiusdem conditionis? Potuerunt esse vbique, cur potius in hoc situ, quam in illo? Casus in coelo non habet locum, ergo ratione hoc factum, quare ratio esse debet substantialis, & intrinseca, quantum ad vim, & facultatem illius partis, alia ratio aliarum partium. Voluitur ad vnam partem potius, quam ad aliam prima sphaera, an potest etiam ad aliam? tunc erit aptitudo in coelo, quae perpetuo erit frustra. Si non potest, ergo sic est determinata in partibus virtus ad motum, Vertigo in 7. Physicorum est motus ex pulsione, & tractione, pars versus quam fit motus, nata est pelli non trahi; pars a qua fit motus, nata trahi, & pellere non secus. An hoc non facit or ganizationem? De plantis dubitatum est, an essent organicę, responsum est, quod sunt, licet habeant organa simpliciora, & declarata sunt organa ratione operationis. In libro de com muni motu animalium propositum est organa distingui operationibus, quare non est quaerenda Alberti distinctio compositionis, & complexionis. Sufficit enim distinctio virtutis, quam Aristoteles proposuit in 2. de Coelo. De qua re suo loco.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 113","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/113"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 113-2","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/113-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/113-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}