{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 119","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/119.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"consideretur ex ratione, qua dici tur anima animalium moueri per accidens, & est, quia totum mutat locum, in coelo totum non mutatur de loco ad locum, quare in anima coeli hoc non est quaerendum. Et ratio, cur mota per accidens laborent, est, quia versantur simpliciter cir ca potentiam contradictionis, dum mouentur de loco ad locum. Sunt enim hi motus inter terminos oppositos, atque ideo possunt non esse, quare mouentia, quae velint facere semper esse id, quod potest non esse, necessario sunt in labore. Intelligentia requiritur vt finis, & requiruntur tot intelligentię, quot sunt orbes ob proportionem, vt dicemus in tractatu de Intelligentijs, quia intelligentia, quae est proportionata animae primi orbis, non potest esse proportionata animę orbis Lu naris immediate, & proxime. Et sunt intelligentiae principia effectiua motus, quatenus sunt in animis intellectae, & amatę, quia balneum in anima mouet vt efficiens, extra animam mo uet vt finis. Quatenus igitur sunt intellectae, & coniunctę per intellectionem, & amorem, eatenus mouent effectiue; quatenus concipiuntur nondum coniunctae, se habent vt finis. Sed haec latius suo loco. Quaerunt, quid ex sensu habeamus, quod nos doceat formalem istam animationem. Respondemus satis haberi ex sensu in argumentis pro opinionis fundamento allatis, si requiramus, vt decet in rebus a sensu valde remotis, sensum ex similitudine nos ducentem. Addimus, sensum nobis attestari animationem; qualitatem animationis ratione quęrendam, quod fecimus. Omnino illud idem ex sensu nos docet hanc formalem animationem, quod docet alia, ex motu nimirum quo coelum mouetur, idem discimus; omnia enim huc tandem reducuntur. Quaesita varia proponuntur. Caput VIII.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 118","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/118"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 120","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/120"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}