{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 121","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/121.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Constituit coelum habere animam intellectiuam; sed non sineimaginatiua, qua debeat cognoscere particulares reuolutiones, quas facit: Habet autem & Auicennas nonnulla similia iam dictis, veluti quod animae coelorum dominantur naturae sublunari; faciunt tempestates, & quędam huiusmodi, in quibus patet, quid non faciat legum vsus, cum philosophia ad illum dirigitur. Posset esse pro sensu in coelo constituendo dictum Philosophi in 3. de Anima textu 62. Nullum corpus non stabile habet animam sine sen su. Nos constituimus animam essentialiter coelum informan tem esse animam, quae sit praedita potentia intellectiua, quia debet cognoscere intelligentiam; sit praedita potentia motiua, quia debet mouere orbem, & appetitiua, quia debet appe tere intelligentiam, nec potest esse motus sine appetitu. Quaestiones modo tales insurgunt. Qualis intellectio est illa? Vide tur speculatiua, quia obiectum est contemplabile. Altera ex parte si est motiua, debet esse practica: nos igitur statuimus, eam animam esse vtriusque intellectionis. An ad libitum? Non decet: afferemus rationem. Cognitio practica est cum discursu, cum consultatione, cum electione, & deliberatione ex 3. Ethicorum quae ista in illa anima? & quomodo? Quantum etiam ad cognitionem speculatiuam. Quomodo intelligit illa anima? Qualis illius intellectus? Intelligit ne per speciem? an per essentiam? intelligentiam? se ipsam? coelum? suam operationem? Quis haec declarat? Reuolutiones particulares, vt dicit Auicennas? haec sublunaria? ad quid? quomodo? Quantum ad appetitionem, quid appetit? consequitur ne vnquam? videtur consecuta. Cur non cessat? Si nunquam consequitur, quid laborat? Renouat quotidie actiones, cur non similiter & appetitiones, & intellectiones? Motus cur in gyrum? quomodo? De tali postea anima, qualem constituimus, vbi Aristoteles? & quomodo? Quid diuinamus & nos de Aristotelis doctrina? Cur haec anima tot curis implicita non laborat? Melius est intellectui esse sine corpore. Dum Auicennę sen tentia, quae ha bet coelii praeditum anima intellectiua, non sine imaginatiua. Sensus in coelo ex Aristot. Opinio aucto ris. Dubitatio contra dictam sententiam. Solutio. Dum mouet moueturne per accidens vt animae animalium?","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 120","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/120"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 122","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/122"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}