{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 122","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 122","ref":"122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/122.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Videbitur idem isti accidere, quod Aristoteles de anima mun di contra Platonem constituebat, vt scilicet contorta cum coe lo in orbem Ixyonis quodam fato sit damnata. Adde haberi ex Philosopho 8. Physicor. textu 52. quae per accidens mouent esse vniuersalia. Non videri autem, quomodo non moueatur per accidens, si est forma materialis corporis semper moti. An haec non persuadent nullam esse hanc animationem? Caeterum audiendae quaesitorum responsiones, & considerationes, quae habebuntur, diligenter ponderandae, sicque continget in aliquibus superius positis versari, nihil inutile. Quasitis respondetur. Caput IX. ERSAMVR in re ardua, ac proinde cognitionis valde excellentis, nihilominus tamen non est a speculatione desistendum. Ita Philosophus RR 2. de Coelo textu 17. Quamquam eminus tentan tes facere quaestionem, longe autem non adeo loco, sed multo magis; eorum enim, quae accidunt ipsis de paucis habemus sensum, attamen dicamus. Neque id ad scribendum audaciae. Sic textu 34. eiusdem libri. Fortasse igitur de quibusdam enuntiare aliquid tentare, & de omnibus praetermittere nihil videbitur vtique esse signum aut multae amentiae, aut multae promptitudinis: Non tamen iustum est omnes similiter increpare; sed vide re oportet causam dicendi, quaenam sit. Praeterea quo pacto se habeant in credendo, vtrum humano modo an validius. Et seqitur. Certiores igitur neceßitates, quando quis fuerit assecutus, tunc gra tiam oporte; habere inuenientibus. Nunc autem id, quod videtur dicendum. Et textu 60. eiusdem libri excitans similiter ad huiusmodi speculationes. Tentandum est id dicere, quod videtur, veneratione dignam esse magis, quam temeritate, putantes promptitudinem illam, si quis propter philosophiae sitim etiam paruas in his amet sufficientias, de quibus magnas habemus difficultates. Modum autem philosophandi in his ita remotis, & abscondi tis nobis aliquando praescribit, textu 112. primi de Coelo. Sola rationabiliter ponenda, quae in multis, aut in omnibus videmus. Et 8. Physicorum textu 15. redarguens Empedoclem male philosophantem. Si vero insuper determinetur ipsum in parte dicendum est, in quibus sic. Re ipsa docuit hunc modum in 12.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 121","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/121"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 123","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/123"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}