{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 13-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/13-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Dico igitur a viris grauissimis non fuisse integre acceptam Aristotelis Cum enim totum deberent vidisse, partem sosententiam. lum viderunt. Auerroes nescio quid plenius coniecit. Alexan der rem tenuit, vt puto, sed, vt istius in hos libros Commentarius fragmentum potius est, quam plena explanatio, ita, quod de Lactea ab eo est dictum, concise est dictum. Aristolis sententia mihi est talis. Lac esse halitum in aeris extremo vndeque diffusum; sub ea vero coeli parte, in qua apparentia conspicitur, praecipue, & continue congregatum, accensum motu earum stellarum veluti eum ventilante, earundemque lumine in ipsum fracto candicantem, cuius aspectus sit idem semper assidua renouatione; vt contingit de siderum corona. Halitum sub coelo vndique diffundi, dicit Aristoteles. Quod itaque secundum vnum Astrorum accidit, hoc oportet accipere circa totum coelum, & superiorem lationem omnem. Continue, & praecipue eum congregari sub ea coeli parte. Ad haec autem locus plenus est astris maximis, & fulgidissimis, & adhuc sparsis vocatis (Hoc autem est & oculis videre manifestum.) Vt & propter hoc continue, & semper omnis aggregetur concretio. Accendi motu veluti ventillante. Rationabile est. Si quidem vnius Astri motus incendit, & eum, qui est omnium facere aliquid tale, & exsufflare. Lumen illius partis cooperari ad Lactis apparentiam. Astris maximis, & fulgidissimis. Et infra. Etenim ipsius circuli amplius lumen est in altero semicirculo habente duplatum. Fieri de ipso, vt fit de arborum corona. Tale itaque oportet intelligere fieri, quod in illis (cometis nimirum) cum non ipsa per se facta fuerit talis excretio, sed sub aliquo astrorum, aut fixorum, aut errantium. Tunc enim tales videntur cometae, quia assequuntur ipsorum lationem, quemadmodum solem talis concretio, a quae propter refractionem aream apparere dicimus, cum sic fuerit aer dispositus. Hic potissimum habemus, fieri de lacte sub illis stellis, vt fit de cometa, quando stella comam accipit.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 12-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/12-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 14-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/14-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}