{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 130","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 130","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/130.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Sed respon detur, quod intelligit recipiendo rem, quam debet intelligere, non illius speciem, quia ipsa est per se intelligibilis, & non requiritur species nisi vbi res per sensus est intelligenda, nisi ubi res est materialis. Ad hoc est doctrina pulcherrima Alexandri primo Quęstionum naturalium capite 25. In quibus id quod intelligitur est materiale, in his non simpliciter intellectus fit ipsum quod intelligitur, eo quod non recipit formam cum materia; in quibus autem, quod intelligitur est forma a materia seiuncta, in his intellectus intelligens fit simpliciter idem ei, quod intelligitur. Sic etiam in cognitione sensus requiritur species, quia sensibile est res materialis immaterialiter recipienda; in intellectione animae coelestis nihil tale requiritur, quia ipsa est praedita facultate possibili, quae ob suam praestantiam, quam cognoscimus, quia est pure intellectualis, non praesuppositis alijs gradibus animationis, proportionaliter se habet ad suum obiectum; hoc obiectum est intelligentia, quae est per se intelligibilis, quare recipitur prout est, nec requiritur alia vlla ratio re cipiendi. Quaeritur, vtrum haec anima intelligat seipsam; recurrendum est ad Aristotelem 3. de Anima textu 8. Dicitur ibi, quod intellectus possibilis factus singula, potest seipsum intelligere. Quare in anima coelesti res ita est constituenda. Quod, cum recipiens intelligentiam euadat illam, vt est in dicto Alexandri supra adducto, tunc intelligit se, intelligere ratione illius receptionis, qua fit actu intellectus, ac proinde intelligit se sua natura; esse potentiam perfectibilem tali obiecto, in quod transformatur cognitiue, & sic intelligit seipsam. Differt vero in hac sui intellectione a nostro intellectu, quia noster intellectus omnia habet per discursum; illa anima ob qualitatem obiecti; ob qualitatem suae naturae sine discursuNostra intellectio fit auxilio intellectus agentis; illa sine intel lectu agente, quia obiectum non indiget illius actione, quippe quod est simpliciter abstractum, & in ratione abstractionis proprie consistit intelligibilitas. Quae est etiam ratio, vt dicebatur, cur in ea anima sine specie fiat intellectio.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 129","label":"129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/129"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/131"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}